O MISSAL ROMANO

ORAÇÕES NA SACRISTIA

ORDO MISSAE

RITUAIS DIVERSOS

Último Evangelho



De pé.

ÚLTIMO EVANGELHO

S. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spiritu tuo.

S. Initium + sancti Evangélii secúndum Ioánnem.
R. Gloria tibi, Domine.

O Sacerdote volta-se para a sacra do Evangelho e inicia:

In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum.In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In propria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui crédunt in nómine eius: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. (aqui se genuflete) et verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
R. Deo gratias.

<< Comunhão: Participação no Sacrifício                      Orações para o fim da Missa >>