Rito da Benção do Santíssimo Sacramento


BENÇÃO DO SANTÍSSIMO SACRAMENTO

O sacerdote expõe o Ostensório com o Santíssimo no Altar e inicia rezando pelo Papa:

S. Oremus pro Pontifice nostro.
R. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius.

S. Tu es Petrus. 
R. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. 

S. Oremus.
Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere: ut ad vitam, una cum grege sibi crédito, pervéniat sempitérnam. Per Dominum nostrum Jesum Christum. 
R. Amen.


Após rezar, juntamente com a assembleia, a oração pelo Papa, faz o mesmo rezando pelo Bispo:

S. Oremus pro antistite nostro N.
R. Stet et pascat, in fortitudine tua, Domine, in sublimitate nominis tui.

S. Oremus.
Deus, qui populis tuis et indulgentia consulis, et amore dominaris; Antistiti nostro N. cui dedisti regimen disciplinae, da spiritum sapientiae, ut de profectu sanctorum ovium, fiant gaudia aeterna pastoris. Per Christum, Dominum nostrum. 
R. Amen.


Tantum Ergo

Tantum ergo Sacramentum,
veneremur cernui,
et antiquum documentum, 
novo cedat ritui, 
praestet fides supplementum, 
sensum defectui. 

Genitori, Genitoque, 
laus et jubilatio, 
salus, honor, virtus quoque, 
sit et benediction, 
procedenti ab utroque, 
compar sit laudatio. Amen 

S. Panem de caelum prestitisti eis.
R. Omne delectamentum in se habentem.

S. Oremus.
Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti; tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. 
R. Amen.

O sacerdote toma então o Ostensório em mãos e abençoa os fiéis.

LOUVORES AO SENHOR

Benedictus Deus. 
Benedictum Nomen Sanctum eius. 
Benedictus Iesus Christus, verus Deus et verus homo. 
Benedictum Nomen Iesu. 
Benedictum Cor eius sacratissimum. 
Benedictus Sanguis eius pretiosissimus. 
Benedictus Iesus in sanctissimo altaris Sacramento. 
Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus. 
Benedicta excelsa Mater Dei, Maria Sanctissima. 
Benedicta sancta eius et Immaculata Conceptio. 
Benedicta eius gloriosa Assumptio. 
Benedictum nomen Mariae, Virginis et Matris. 
Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus. 
Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis.

Deus e Senhor nosso protegei a vossa Igreja, dai-lhe santos pastores e dignos ministros. Derramai as vossas bênçãos, sobre o nosso santo padre, o Papa N., sobre o nosso bispo N., sobre o nosso Pároco N., sobre todo clero sobre o chefe da Nação e do Estado, e sobre todas as pessoas constituídas em dignidade para que governem com justiça. 

Dai ao povo brasileiro paz constante e prosperidade completa. Favorecei, com os efeitos contínuos de vossa bondade, o Brasil, este (arce)bispado, a paróquia em que habitamos, a cada um de nós em particular, e a todas as pessoas por quem somos obrigados a orar ou que se recomendaram às nossas orações. Tende misericórdia das almas dos fiéis que padecem no purgatório. Dai-lhes, Senhor, o descanso e a luz Eterna.


S. Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum, benedícta tu in muliéribus, et benedictus fructus ventris tui Iesu. 
R. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

S. Pater Noster, qui es in caelis Sanctificétur nomen tuum, Advéniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
R. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem. Sed líbera nos a malo. Amen.

S. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. 
R. Sicut erat in princípio, et nunc et semper et in saecula saeculórum. Amen.

O sacerdote recolhe o Santíssimo e o guarda novamente no sacrário, volta a sacristia e termina-se a cerimônia.